Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. porrecto iugulo historias captivus ut audit.
  2. conminxit lectum potus mensave catillum
  3. Evandri manibus tritum deiecit: ob hanc rem,
  4. aut positum ante mea quia pullum in parte catini
  5. sustulit esuriens, minus hoc iucundus amicus
  6. sit mihi? quid faciam, si furtum fecerit aut si
  7. prodiderit conmissa fide sponsumve negarit?
  8. quis paria esse fere placuit peccata, laborant,
  9. cum ventum ad verum est: sensus moresque repugnant
  10. atque ipsa utilitas, iusti prope mater et aequi.
  11. cum prorepserunt primis animalia terris,
  12. mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter
  13. unguibus et pugnis, dein fustibus atque ita porro
  14. pugnabant armis, quae post fabricaverat usus,
  15. donec verba, quibus voces sensusque notarent,
  16. nominaque invenere; dehinc absistere bello,
  17. oppida coeperunt munire et ponere leges,
  18. ne quis fur esset neu latro neu quis adulter.
  19. nam fuit ante Helenam cunnus taeterrima belli
  20. causa, sed ignotis perierunt mortibus illi,