Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Veniam tamen etiam post alteram defectionem inpetraverunt.

His in fidem acceptis in regionem, quam Nautaca appellant, rex cum toto exercitu venit. Satrapes erat Sisimithres duobus ex sua matre filiis genitis: quippe apud eos parentibus stupro coire cum liberis fas est.

Is armatis popularibus fauces regionis, qua in artissimumcogitur, valido munimento saepserat. Praeterfluebat torrens amnis, terga petra claudebat: hanc manu perviam incolae fecerant,

sed aditu specus accipit lucem, interiora nisi inlato lumine obscura sunt.

Perpetuus cuniculus iter praebet in campos ignotum nisi indigenis. At Alexander, quamquam angustias naturali situ munitas ac valida manu barbari tuebantur, tamen arietibus admotis munimenta, quae manu adiuncta erant, concussit fundisque et sagittis propugnantium plerosque deiecit. Quos ubi dispersos fugavit, ruinas munimentorum supergressus ad petram admovit exercitum.

Ceterum interveniebat fluvius coeuntibus aquis ex superiore fastigio in vallem, magnique operis videbatur tam vastam voraginem explere:

caedi tamen arbores et saxa congeri iussit. Ingensque barbaros pavor rudes ad talia opera concusserat excitatam molem subito cementes.

Itaque rex ad deditionem

p.261
metu posse conpelli ratus Oxarten misit nationis eiusdem, sed dicionis suae, qui suaderet duci, ut traderet petram.

Interim ad augendam formidinem et turres admovebantur et excussa tormentis tela micabant. Itaque verticem petrae omni alio praesidio damnato petiverunt.

At Oxartes trepidum diffidentemque rebus suis Sisimithren coepit hortari, ut fidem quam vim Macedonum mallet experiri neu moraretur festinationem victoris exercitus in Indiam tendentis: cui quisquis semet offerret, in suum caput alienam cladem esse versurum.