Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Prima deinde luce tabernaculo corpus, sicut adhuc cruentum erat, iussit inferri. Quo posito ante ipsum lacrimis obortis: “Hanc,” inquit, “nutrici meae gratiam rettuli, cuius duo filii apud Miletum pro mea gloria occubuere mortem, hic frater, unicum orbitatis solacium,
a me inter epulas occisus est. Quo nunc se conferet misera? Omnibus eius unus supersum, quem
Et cum finis lacrimis querellisque non fieret, iussu amicorum corpus ablatum est. Rex triduum iacuit inclusus.
Quem ut armigeri corporisque custodes ad moriendum obstinatum esse cognoverunt, universi in tabernaculum inrumpunt diuque precibus ipsorum reluctatum aegre vicerunt, ut cibum caperet.
Quoque minus caedis puderet, iure interfectum Clitum Macedones decernunt, sepultura quoque prohibituri, ni rex humari iussisset.
Igitur X diebus maxime ad confirmandum pudorem apud Maracanda consumptis cum parte exercitus Hephaestionem in regionem Bactrianam misit commeatus in hiemem paraturum.
Quam Clito ante destinaverat provinciam, Amyntae dedit: ipse Xenippa pervenit. Scythiae confinis est regio habitaturque pluribus ac frequentibus vicis, quia ubertas terrae non indigenas modo detinet, sed etiam advenas invitat.
Bactrianorum exulum, qui ab Alexandro defecerant, receptaculum fuerat: sed, postquam regem adventare conpertum est,
pulsi ab incolis II milia fere et D congregantur. Omnes equites erant etiam in pace latrociniis adsueti: tum ferocia ingenia non bellum modo, sed etiam veniae desperatio efferaverat. Itaque ex inproviso adorti Amyntan, praetorem Alexandri, diu anceps proelium fecerant:
ad ultimum DCC suorum amissis, quorum CCC hostis cepit, dedere terga victoribus haud sane inulti: quippe LXXX Macedonum interfecerunt, praeterque eos CCC et L saucii facti sunt.