Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Et ipse quidem Sisimithres deditionem non abnuebat, ceterum mater eademque coniunx morituram se ante denuntians, quam in ullius veniret potestatem, barbari animum ad honestiora quam tutiora converterat, pudebatque libertatis maius esse apud feminas quam apud viros pretium.
Itaque dimisso. internuntio pacis obsidionem ferre decreverat. Sed cum hostis vires suasque pensaret, rursus muliebris consilii, quod praeceps magis quam necessarium esse credebat, paenitere eum coepit.
Revocatoque strenue Oxarte futurum se in regis potestate respondit, unum id precatus, ne voluntatem et consilium matris suae proderet, quo facilius venia illi quoque inpetraretur.
Praemissum igitur Oxarten cum matre liberisque et totius cognationis grege sequebatur ne expectato quidem fidei pignore, quod Oxartes promiserat.
Rex equite prae-
Duos illi iuvenes patre tradente secum militaturos sequi iussit.
Relicta deinde phalange ad subigendos, qui defecerant, cum equite processit. Arduum et inpeditum saxis iter primo utcumque tolerabant, mox equorum non ungulis modo attritis, sed corporibus etiam fatigatis sequi plerique non poterant, et rarius subinde agmen fiebat pudorem, ut fere fit, inmodico labore vincente.
Rex tamen subinde equos mutans sine intermissione fugientes insequebatur. Nobiles iuvenes comitari eum soliti defecerant praeter Philippum: Lysimachi erat frater tum primum adultus et, quod facile adpareret, indolis rarae.
Is pedes, incredibile dictu, per D stadia vectum regem comitatus est saepe equum suum offerente Lysimacho, nec tamen, ut digrederetur a rege,
effici potuit, cum lorica indutus arma gestaret. Idem, cum perventum esset in saltum, in quo se barbari abdiderant, nobilem edidit pugnam regemque comminus cum hoste dimicantem protexit.