Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Venturos autem Chorasmios et Dahas Sacasque et Indos et ultra Tanain amnem colentes Scythas: quorum neminem adeo humilem esse, ut humeri eius non possent Macedonis militis verticem aequare.

Conclamant temulenti unam hanc sententiam salubrem esse: et Bessus circumferri merum largius iubet debellaturus super mensam Alexandrum.

Erat in eo convivio Gobares, natione Medus, sed magicae artis — si modo ars est, non vanissimi cuiusque ludibrium — magis professione quam scientia celeber, alioqui moderatus et probus.

Is cum praefatus esset,

p.216
scire servo utilius esse parere dicto quam adferre consilium, cum illos, qui pareant, idem quod ceteros maneat, qui vero suadeant, proprium subeant periculum:

Bessus eum dicere iussit intrepidum, poculum etiam, quod habebat in manu, tradidit. Quo accepto Gobares: “Natura,” inquit, “mortalium hoc quoque nomine prava et sinistra dici potest, quod in suo quisque negotio hebetior est quam in alieno.

Turbida sunt consilia eorum, qui sibi suadent. Obstat metus, alias cupiditas, nonnumquam naturalis eorum, quae excogitaveris, amor: nam in te superbia non cadit. Expertus es utique, quod ipse reppereris, aut solum aut optimum ducere.

Magnum onus sustines capite, regium insigne: hoc aut moderate perferendum est, aut, quod abominor, in te ruet.