Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Consilio, non impetu, opus est.” Adicit deinde, quod apud Bactrianos vulgo usurpabant, canem timidum vehementius latrare quam mordere altissimaque flumina minimo sono labi. Quae inserui, ut, qualiscumque inter barbaros potuit esse prudentia, traderetur.

in His audientium expectationem suspenderat. Tum consilium aperit utilius Besso quam gratius. “In vestibulo,” inquit, “regiae tuae velocissimus consistit rex:

ante ille agmen quam tu mensam istam movebis. Nunc ab Tanai exercitum accerses et armis flumina oppones. Scilicet, qua tu fugiturus es, hostis sequi non potest. Iter utrique commune est, victori tutius.

p.217
Licet strenuum metum putes esse, velocior tamen spes est.

Quin validioris occupas gratiam dedisque te, utcumque cesserit, meliorem fortunam deditus quam hostis habiturus?

Alienum habes regnum, quo facilius eo careas. Incipias forsitan iustus esse rex, cum ipse fecerit,

qui tibi et dare potest regnum et eripere. Consilium habes fidele, quod diutius exequi supervacuum est. Nobilis equus umbra quoque virgae regitur,

ignavus ne calcari quidem concitari potest.” Bessus et ingenio et multo mero ferox adeo exarsit, ut vix ab amicis, quo minus occideret eum, — nam strinxerat quoque acinacem — contineretur. Certe convivio prosiluit haudquaquam potens mentis. Gobares inter tumultum elapsus ad Alexandrum transfugit.