Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

XVII dierum spatio Caucasum superavit exercitus. Rupes in eo x in circuitu stadia conplectitur, IIII in altitudinem excedit, in qua vinctum Promethea fuisse antiquitas tradidit.

Condendae in radicibus montis urbi sedes electa est. VII milibus subactarum nationum et praeterea militibus, quorum opera uti desisset, permissum in nova urbe considere. Hauc quoque Alexandream incolae appellaverunt.

At Bessus Alexandri celeritate perterritus dis patriis sacrificio rite facto, sicut illis gentibus mos est, cum

p.215
amicis ducibusque copiarum inter epulas de bello consultabat.

Graves mero suas vires extollere, hostium nunc temeritatem, nunc paucitatem spernere incipiunt.

Praecipue Bessus ferox verbis et parto per scelus regno superbus ac vix potens mentis dicere orditur:

socordia Darei crevisse hostium famam. Occurrisse enim in Ciliciae angustissimis faucibus, cum retrocedendo posset perducere incautos in loca naturae situ tuta, tot fluminibus obiectis, tot montium latebris, inter quas deprehensus hostis ne fugae quidem, nedum resistendi occasionem fuerit habiturus.

Sibi placere in Sogdianos recedere: Oxum amnem velut murum obiecturum hosti, dum ex finitimis gentibus valida auxilia concurrerent.