Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Si qui tuguria barbarorum adire potuerunt, celeriter refecti sunt. Sed tanta caligo erat, ut aedificia nulla alia res quam fumus ostenderet.
Illi numquam ante in terris suis advena viso cum armatos repente conspicerent, exanimati metu, quidquid in tuguriis erat, adferebant, ut corporibus ipsorum parceretur, orantes.
Rex agmen circumibat pedes, iacentes quosdam erigens et alios, cum aegre sequerentur, adminiculo corporis sui excipiens. Nunc ad prima signa, nunc in medio, nunc in
Tandem ad loca cultiora perventum est commeatuque largo recreatus exercitus: simul et, qui consequi non potuerant, in illa castra venerunt.
Inde agmen processit ad Caucasum montem, cuius dorsum Asiam perpetuo iugo dividit: hinc simul mare, quod Ciliciam subit, illinc Caspium fretum et amnem Araxen nobiliaque regionis Scythicae deserta spectat.
Taurus, secundae magnitudinis mons, committitur Caucaso:
a Cappadocia se attollens Ciliciam praeterit Armeniaeque montibus iungitur. Sic inter se iuga velut serie cohaerentia perpetuum habent dorsum, ex quo Asiae omnia fere flumina, alia in Rubrum, alia in Caspium mare, alia in Hyrcanium et Ponticum decidunt.