Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Bactrianis ab occidente coniuncti sunt, meridiana regio ad mare Indicum vergit. Tuguria latere crudo struunt et, quia sterilis est terra materia in nudo etiam montis dorso, usque ad summum aedificiorum fastigium eodem laterculo utuntur.

Ceterum structura latior ab imo paulatim incremento operis in artius cogitur, ad ultimum in carinae maxime modum coit.

Ibi foramine relicto superne lumen admittunt. Vites

p.213
et arbores, si quae in tanto terrae rigore durare potuerunt, obruunt penitus: hieme defossae latent, cum discussa aperire humum coepit, caelo solique redduntur.

Ceterum adeo altae nives premunt terram gelu et perpetuo paene rigore constrictae, ut ne avium quidem feraeve ullius vestigium extet. Obscura caeli verius umbra quam lux, nocti similis, premit terram, vix ut, quae prope sunt, conspici possint.

In hac tum omnis humani cultus solitudine destitutus exercitus, quidquid malorum tolerari potest, pertulit, inopiam, frigus, lassitudinem, desperationem.

Multos exanimavit rigor insolitus ni vis, multorum adussit pedes, plurimorum oculos. Praecipue perniciabilis fuit fatigatis: quippe in ipso gelu deficientia corpora sternebant, quae cum moveri desissent, vis frigoris ita adstringebat, ut rursus ad surgendum coniti non possent.

A commilitonibus torpentes excitabantur, neque aliud remedium erat, quam ut ingredi cogerentur: tum demum vitali calore moto membris aliquis redibat vigor.