Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Plena omnibus desperationis videbatur oratio: quippe Babylona, urbem opulentissimam, dedi cernentibus: iam Susa, iam cetera ornamenta regni, causam belli, victorem occupaturum.

At illе docere pergit non speciosa dictu, sed usu necessaria in rebus adversis sequenda esse: ferro geri bella, non auro, viris, non urbium tectis. Omnia sequi armatos: sic maiores suos perculsos in principio rerum celeriter pristinam reparasse fortunam.

Igitur sive confirmatis eorum animis sive imperium magis quam consilium sequentibus Mediae fines ingressus est.

Paulo post Alexandro Arbela traduntur regia supellectile ditique gaza repleta: mi milia talentum fuere, praeterea pretiosae vestes, totius, ut supra dictum est, exercitus opibus in illam sedem congestis.

Ingruentibus deinde morbis, quos odor cadaverum totis iacentium campis vulgaverat, maturius castra movit.

p.108
Euntibus a parte laeva Arabia, odorum fertilitate nobilis regio: