Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

campestre iter est in terra inter Tigrin et Euphraten iacenti tam uberi et pingui, ut a pastu repelli pecora dicantur, ne satietas perimat. Causa fertilitatis est humor,

qui ex utroque amne manat, toto fere solo propter venas aquarum resudante. Ipsi amnes ex Armeniae montibus profluunt ac magno deinde aquarum divortio iter, quod coeperunt, percurrunt: 11 milia et quingenta stadia emensi sunt, qui amplissimum intervallum circa Armeniae montes notaverunt.

Idem cum Mediam et Gordyaeorum terram secare coeperunt, paulatim in artius coeunt et, quo longius manant, hoc angustius inter se spatium terrae relinquunt.

Vicini maxime sunt in campis, quos incolae Mesopotamiam appellant: mediam nam que ab utroque latere cludunt. Tandem per Babyloniorum fines in Rubrum mare inrumpunt.

Alexander quartis castris ad Mennim urbem pervenit. Caverna ibi est, ex qua fons ingentem bituminis vim effundit, adeo ut satis constet Babylonios muros ingentis operis huius fontis bitumine interlitos esse.