Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

quas utique ad fugam mortemque Darei universas in conspectum dari et, sicut inter se cohaerent, ita opere ipso coniungi haud paulo aptius videri potest. Igitur, quae proelio apud Arbela coniuncta sunt, ordiar dicere.

Dareus media fere nocte Arbela pervenerat,

eodemque magnae partis amicorum eius ac militum fugam fortuna conpulerat. Quibus convocatis exponit haud dubitare se, quin Alexander celeberrimas urbes agrosque omni copia rerum abundantes petiturus esset:

p.107
praedam opimam paratamque ipsum et milites eius spectare.

Id suis rebus tali in statu saluti fore: quippe se deserta cum expedita manu petiturum. Ultima regni sui adhuc intacta esse: inde bello vires haud aegre reparaturum.

Occuparet sane gazam avidissima gens et ex longa fame satiaret se auro, mox futura praedae sibi: usu didicisse pretiosam supellectilem pelicesque et spadonum agmina nihil aliud fuisse quam onera et inpedimenta. Eadem trahentem Alexandrum, quibus rebus antea vicisset, inferiorem fore.