Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Nam si parte exercitus adhuc in acie stante instare cedentibus perseverasset,
p.105
aut culpa sua victus esset aut aliena virtute vicisset. Iam si multitudinem equitum occurrentium extimuisset, victori aut foede fugiendum aut miserabiliter cadendum fuit. Ne duces quidem copiarum sua laude fraudandi sunt. Quippe vulnera, quae quisque excepit, indicia virtutis sunt:
Hephaestionis brachium hasta ictum est, Perdicca et Coenos et Menidas sagittis prope occisi.
Et, si vere aestimare Macedonas, qui tunc erant, volumus, fatebimur et regem talibus ministris et illos tanto rege fuisse dignissimos.
p.106
Quae interim ductu imperioque Alexandri vel in Graecis vel Illyriis ac Thraecia gesta sunt, si suis quaeque temporibus reddere voluero, interrumpendae sunt res Asiae,