Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

At Dareus, cum Aegypto devertisse in Africam hostem conperisset, dubitaverat, utrumme circa Mesopotamiam subsisteret an interiora regni sui peteret, haud dubie potentior auctor praesens futurus ultimis gentibus inpigre bellum capessendi, quas aegre per praefectos suos moliebatur.

Sed ut idoneis auctoribus fama vulgavit Alexandrum cum omnibus copiis, quamcumque ipse adisset regionem, petiturum, haud ignarus, quam cum strenuo res esset, omnia longinquarum gentium auxilia Babyloniam contrahi iussit. Bactriani Scythaeque et Indi convenerant iam, et ceterarum gentium copiae partibus simul adfuerunt.

Ceterum cum dimidio ferme maior esset exercitus, quam in Cilicia fuerat, multis arma deerant. Quae summa cura

p.72
conparabantur: equitibus equisque tegumenta erant ex ferreis lamminis serie inter se conexis, quis antea praeter iacula nihil dederat, scuta gladiique adiciebantur,

equorumque greges peditibus distributi sunt, ut maior pristino esset equitatus.