Historiarum Alexandri Magni

Curtius Rufus, Quintus

Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor

Ingensque, ut credebat, hostium terror ducentae falcatae quadrigae, unicum illarum gentium auxilium, secutae sunt: ex summo temone hastae praefixae ferro eminebant, utrimque a iugo ternos direxerat gladios, inter radios rotarum plura spicula eminebant in adversum, aliae deinde falces summissae e rotarum orbibus haerebant et aliae in terram demissae, quidquid obvium concitatis equis fuisset, amputaturae.

Hoc modo instructo exercitu ac perarmato Babylone copias movit. A parte dextra erat Tigris, nobilis fluvius, laevam tegebat Euphrates, agmen Mesopotamiae campos inpleverat.

Tigri deinde superato cum audisset haud procul abesse hostem, Satropaten, equitum praefectum, cum mille delectis praemisit.

Mazaeo praetori sex milia data, quibus hostem transitu amnis arceret: eidem mandatum, ut regionem, quam Alexander esset aditurus, popularetur atque ureret. Quippe credebat inopia debellari posse nihil habentem, nisi quod rapiendo occupasset: ipsi autem commeatus alii terra, alii Tigri amne subvehebantur.