Historiarum Alexandri Magni
Curtius Rufus, Quintus
Curtius Rufus, Quintus, creator; Hedicke, Edmund, editor
Omnes aequa
p.71
desiderare visi inpetraverunt. Mytilenaeis quoque ob egregiam in partes fidem et pecuniam, quam in bellum inpenderant, reddidit et magnam regionem finitimam adiecit. Cypriorum quoque regibus, qui et a Dareo defecerant ad ipsum et oppugnanti Tyrum miserant classem, pro merito honos habitus est.
Amphoterus deinde, classis praefectus, ad liberandam Cretam missus — namque et Persarum et Spartanorum armis pleraque eius insulae obsidebantur — ante omnia mare a piraticis classibus vindicare iussus: quippe obnoxium praedonibus erat bello utrumque in regem converse.
His conpositis Herculi Tyrio ex auro crateram cum XXX pateris dicavit inminensque Dareo ad Euphraten iter pronuntiari iussit.