Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Sin autem sedem habet arboris cavae, et aut extat ramus, quem obtinent, aut sunt in ipsius arboris trunco,[*]()tunc, si [*]()mediocritas patitur, acutissima serra, quo celerius id fiat, praeciditur primum superior pars, quae ab apibus vacat; deinde inferior, quatenus videtur inhabitari. Tum recisus utraque parte mundo vestimento contegitur, quoniam hoc quoque plurimum refert, ac si quibus rimis hiat illitis ad locum perfertur: relictisque [*]()parvis, ut iam dixi, foraminibus,[*]()more ceterarum alvorum collocatur.[*]()
Sed indagatorem convenit matutina tempora vestigandi eligere, ut spatium diei habeat, quo exploret commeatus apium. Saepe enim, si serius coepit eas denotare, etiam eum in propinquo sunt, iustis operum peractis se recipiunt, nec remeant ad aquam: quo evenit ut vestigator ignoret, quam longe a fonte [*](vase ac: vaso SA. ) [*](in ipsius arboris trunco edd.: aut ipsius truncis (trucis A) SA: aut ipsius trunci c: ipsius trunci a. ) [*](in eo sunt SA: si in eo ea. ) [*](relictisque ac: relictis SA. ) [*](foraminibus ac: certaminibus S: certaminis A. ) [*](collocatur ac: -antur SA. )
distet examen. Sunt qui per initia veris apiastrum, atque, ut ille vates ait, Trita melisphylla et cerinthae ignobile gramen, aliasque colligant similes herbas, quibus id genus animalium delectatur, et ita alvos perfricent, ut odor et succus vasis inhaereat: quae deinde mundata exiguo melle respergant, et per nemora non longe a fontibus disponant, eaque cum repleta sunt examinibus,
domum referant. Sed hoc nisi locis, quibus abundant apes, facere non expedit. Nam saepe vel inania vasa nacti, qui forte praetereunt, secum auferunt: neque est tanti vacua perdere complura, ut uno vel altero potiare [*]()pleno. At in maiore copia, etiam si multa [*]()intercipiuntur, plus est quod in repertis apibus acquiritur. Atque haec est ratio capiendi silvestria examina.