Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Ubicunque saltus sunt idonei, mellifici, nihil antiquius apes, quam, quibus utantur, vicinos eligunt fontes. Eos itaque convenit plerumque ab hora secunda obsidere, specularique quae turba sit aquantium. Nam si paucae admodum circumvolant (nisi tamen complura capita rivorum diductas faciunt rariores) intelligenda est earum penuria, propter quam locum quoque non esse mellificum suspicabimur.
At si commeant frequentes, spem quoque [*](requiem ac: quiem SA. ) [*](debebimus SA: debemus ac. ) [*](quod ac: quoque SA. ) [*](refert Aac: referunt S. )
Sed cum animadverteris celeriter redeuntes, non aegre persequens iter volantium ad sedem perduceris examinis. In iis autem quae longius meare videbuntur, solertior adhibebitur cura, quae talis est. Arundinis internodium cum suis articulis exciditur, et terebratur ab latere talea [*]()per quod foramen exiguo melle vel defruto [*]()instillato, ponitur iuxta fontem. Deinde cum ad odorem dulcis liquaminis complures apes irrepserunt,[*]()tollitur talea, et apposito [*]()foramini pollice non emittitur, nisi una, quae cum evasit, fugam suam demonstrat observanti: atque is, dum sufficit, persequitur evolantem.
Cum [*]()deinde conspicere possit [*]()apem,tum [*]()alteram emittit: et si eandem petit [*]()caeli partem, vestigiis prioribus inhaeret. Si minus, aliam atque aliam foramine adaperto patitur egredi; regionemque [*](pracparandumque SAac. ) [*](hac SA: hanc ac. ) [*](commoratur SAc: -os a. ) [*](id ac: in SA. ) [*](temporis SAac. ) [*](alba ter et alia S: alvatere talea A: ab latere talea a: ab latera talea c. ) [*](defriti SA: defruto ac. ) [*](irrepserunt ac: inperserunt SA. ) [*](apposito ac: imposito SA. ) [*](cum ac: om. SA. ) [*](desit ac: possit SA. ) [*]( apem tum ac: apertum SA. ) [*]( petit ac: cepit SA. )