Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Deinceps talis altera est vernacula retinendi.3 Semper quidem custos sedule circumire debet alvearia. Neque enim ullum tempus est, quo non curam desiderent; sed eam postulant diligentiorem, cum vernant et exundant novis fetibus, qui nisi curatoris obsidio protinus excepti sunt, diffugiunt. Quippe talis est apium natura, ut pariter quaeque plebs generetur cum regibus; qui ubi evolandi vires adepti sunt, consortia dedignantur vetustiorum, multoque magis [*](potiare ac: patiore SA. ) [*](si multa Sa: simulata Ac. ) [*](post retinendi add. quem ad modum vernacula nova examina observentur et in alvos condantur SA: om. ac. a Vergil, Georg. IV. 63. )
Itaque novi duces procedunt cum sua iuventute, quae uno aut altero die in ipso domicilii vestibulo glomerata consistens, egressu suo propriae desiderium sedis ostendit; eaque tanquam [*]()patria contenta est, si a procuratore [*]()protinus assignetur. Sin autem defuit custos, velut iniuria repulsa [*]()peregrinam regionem petit.
Quod ne fiat, boni curatoris est vernis temporibus observare [*]()alvos [*]()in octavam fere diei horam, post quam [*]()non temere se nova proripiunt agmina;[*]()eorumque [*]()egressus diligenter custodiat. Nam quaedam solent, cum subito evaserunt, sine cunctatione se proriperc.
Poterit exploratam fugam praesciscere vespertinis temporibus aurem singulis alveis admovendo. Siquidem fere ante triduum, quam eruptionem facturae sint, velut militaria[*]()signa moventium tumultus ac murmur exoritur: ex quo, ut verissime dicit Vergilius, Corda licet vulgi praesciscere namque morantes Martius ille aeris rauci canor increpat,[*]()et vox Auditur fractos sonitus imitata tubarum. [*](genere SAac. ) [*](mutis ac: muti S: multa A. ) [*](tanquam SA: velut ac. ) [*](procurator S: procuratori A: procurati c. ) [*](repulsa c: -am SAa. ) [*](observari SA: -e ac. ) [*](alveos ac: alvis SA. ) [*](postquam horam SAac. ) [*](agmina ac: -e SA. ) [*]( eoque ut eorumque egressus c: eoque regressus SA: eorumque egressus eoque regressus a. ) [*]( militaria S2ac: milia S1A. ) [*]( increpat ac: invocat SA. )