Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Itaque si tale ver incessit, ut et prata et arva [*]()floribus abundent, utilissimum est tertio quoque die exiguis foraminibus relictis per quae non[*]()possint exire alvorum exitus praecludi,[*]()ut ab opere [*]()mellifico avocatae, apes quoniam non sperent se posse ceras omnes liquoribus stipare, fetibus expleant. Atque haec fere sunt examinum vitio laborantium remebia.

Deinceps illa totius anni cura, ut idem Hyginus commodissime prodidit. Ab aequinoctio primo quod mense Martio circa viii calendas Aprilis in octava parte Arietis conflatur, ad exortum Vergiliarum dies verni temporis habentur duodequinquaginta. Per hos primum ait apes curandas esse adapertis alveis, ut omnia purgamenta, quae sunt hiberno tempore congesta, eximantur, et. araneis, qui favos corrumpunt, detractis fumus immittatur factus incenso bubulo fimo.6 Hic enim quasi quadam cognatione generis maxime est apibus aptus.