Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Vermiculi quoque, qui tineae vocantur, item papiliones [*](magis SAac. ) [*](ut etiam prata parva a: et ut prata et arva c: et iam parva SA. ) [*](non om. SAac. ) [*](praecludit A. ) [*](ab opere ac: alveo fere SA. ) [*](fimo Aac: fimi S. )

v.2.p.482
enecandi sunt: quae pestes plerumque favis adhaerentes decidunt, si fimo medullam bubulam misceas, et his incensis [*]()nidorem admoveas. Hac cura per id tempus quod diximus examina firmabuntur, eaque fortius operibus inservient.

Verum maxime custodiendum est curatori, qui apes nutrit, cum alvos tractare debebit, uti pridie castus ab rebus venereis, neve temulentus,[*]()nec nisi lotus ad eas accedat, abstineatque omnibus redolentibus esculentis,[*]()ut sunt salsamenta, et eorum omnia liquamina; itemque fetentibus acrimoniis alii vel ceparum ceterarumque [*]()rerum similium.