Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Id ne fiat, vel duo populi [*]()coniungi debent, qui possint adhuc integras ceras explere: vel si non est facultas alterius exanimis, ipsos favos, ante quam putrescant, vacuis partibus acutissimo ferro liberare. Nam hoc quoque refert, ne admodum [*]()hebes [*]()ferramentum (quia non facile penetret) vehementius impressum favos sedibus suis commoveat: quod si factum est, apes domicilium derelinquunt.

Est et illa causa interitus, quod interdum continuis annis plurimi flores proveniunt, et apes magis melli- [*](crodunt ac: produnt S: produn A. ) [*](immaturo ac: -os SA. ) [*](quod ac: om. SA. ) [*](φαγέδαιναν A2: φαγέδεναν S: om. ac. ) [*](se om. SA. ) [*](consumatis ac: cum summas S: consummas A. ) [*](conquirendi ac: -is SA. ) [*](reliqua ac: aliqua SA. ) [*](partes om. S. ) [*](cum putrescant c: partescum S: patescunt A: patescant a. ) [*](corrupto ac: -a SA. ) [*](admotum SAac. ) [*]( hebes Sac: habes A. )

v.2.p.480
ficiis quam fetibus student. Itaque nonnulli, quibus minor est harum rerum scientia, magnis [*]()fructibus delectantur, ignorantes exitium apibus imminere, quoniam et nimio fatigatae opere plurimae pereunt, nec ullis iuventutis supplementis confrequentatac novissime reliquae intereunt.