Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Contentus tamen non debet esse diligens paterfamilias cibis, quos suapte natura terra gignit, sed temporibus anni, quibus silvae pabulis carent, condita messe clausis succurrere, hordeoque alere, vel adorco farre aut faba, primumque [*]()etiam vinaceis, quicquid denique vilissime constiterit, dare. Idque ut [*]()intelligant ferae praeberi, unam vel alteram domi mansue-factam conveniet immittere, quae pervagata totum vivarium cunctantes ad obiecta cibaria pecudes perducat.

Nec solum istud per hiemis penuriam [*](vacerris materie c: materiae vacerriis SA: variis materie a. ) [*](subministrat a -ant SAc. ) [*](opus est SA: opus habet c: robor est a. ) [*](acerreae SAa: ceree c. ) [*](cum SAac. ) [*](primumque SAa: plurimumque c. ) [*](idque un c: ut SA: itaque ut a. a Book VII. Chapter 9. § C ff. )

v.2.p.426
fieri expedit, sed cum etiam fetae partus ediderint, quo melius educant [*]()natos. Itaque custos vivarii frequenter speculari debebit, si iam effetae sint, ut manu datis sustineantur frumentis. Nec vero patiendus est oryx, aut aper, aliusve quis ferus ultra quadrimatum senescere. Nam usque in hoc tempus capiunt incrementa, postea macescunt senectute. Quare dum viridis aetas pulchritudinem corporis conservat, aere mutandi [*]()sunt.

Cervus tamen compluribus annis sustineri potest. Nam diu iuvenis possidetur, quod aevi longioris vitam sortitus est. De minoris autem incrementi[*]()animalibus, qualis est lepus, haec praecipimus,[*]()ut in iis vivariis, quae maceria munita sunt, farraginis et olerum, ferae intubi lactucaeque semina parvulis arcolis per diversa spatia factis iniciantur. Itemque Punicum cicer, vel hoc vermiculum,[*]()nec minus hordeum, et cicercula condita ex horreo promantur, et aqua caelesti macerata obiciantur. Nam sicca non nimis ab lepusculis appetuntur.

Haec porro animalia vel similia his, etiam silente me, facile intelligitur, quam non expediat conferre in vivarium, quod vacerris circumdatum est: siquidem propter exiguitatem corporis facile clatris subrepunt, et liberos nactae [*]()egressus fugam moliuntur.

Venio nunc ad alvorum curam, de quibus neque diligentius quidquam praecipi potest, quam ab [*](educant SA: -ent ac. ) [*](aere mutandi ac: remutandi A: remuttendi S. ) [*](incrementis SAac. ) [*](praecipiemus SAac. ) [*](vernaculo SAac. ) [*](nacte Aac: nancte S. a See Book I. 1. 13 and note. )

v.2.p.428
Hygino iam dictum est, nec ornatius quam Vergilio, nec elegantius quam Celso. Hyginus veterum auctorum placita[*]()secretis dispersa monimentis industrie collegit: Vergilius poeticis floribus illuminavit: Celsus utriusque memorati adhibuit modum.

Quare ne attemptanda quidem nobis fuit haec disputationis materia, nisi quod consummatio susceptae professionis hanc quoque sui partem desiderabat, ne universitas inchoati operis nostri, velut membro aliquo reciso, mutila[*]()atque imperfecta [*]()conspiceretur. Atque ea, quae Hyginus fabulose tradita de originibus apum non intermisit, poeticae magis licentiae quam nostrae fidei concesserim.

Nec sane rustico dignum est sciscitari, fuerit ne mulier pulcherrima specie Melissa,[*]()quam Iuppiter in apem convertit, an (ut Euhcmerus poeta dicit) crabronibus et sole genitas apes, quas nymphae Phryxonides educaverunt, mox Dictaeo specu Iovis [*]()extitisse nutrices, easque pabula munere dei sortitas quibus ipsae parvum [*]()educaverant alumnum. Ista enim, quamvis non dedeceant poetam, summatim tamen et uno tantummodo versiculo leviter attigit Vergilius, cum sic ait: Dictaeo caeli regem pavere sub antro. [*](placita ac: plagita SA. ) [*](mutila SA: mutilata ac. ) [*](imperfecta ac: in infectu SA. ) [*](mellisam SA: mellissa a: melisa (?) c. ) [*](iovis ac: io quis SA. ) [*](ipse parvum ac: ipsa et arvom SA. a See Book I. 1. 14 and note. )

v.2.p.430

Sed ne illud quidem pertinet ad agricolas, quando et in qua regione primum natae sint: utrum in Thessalia sub Aristaeo, an in insula Cea, ut scribit Euhemerus, an Erechthei temporibus in monte Hymetto, ut Euthronius; an Cretae Saturni temporibus, ut Nicander: non magis quam utrum examina, tanquam cetera videmus animalia, concubitu subolem procreent, an heredem generis sui floribus eligant, quod affirmat noster Maro: et utrum evomant liquorem mellis, an alia parte reddant.

Haec enim et his similia magis scrutantium rerum naturae latebras, quam rusticorum est inquirere. Studiosis quoque literarum gratiora sunt ista in otio legentibus, quam negotiosis agricolis: quoniam neque in opere neque in re familiari quidquam iuvant.

Quare revertamur ad ea, quae alveorum cultoribus magis apta sunt quot 1 genera sunt apium et quid 2 ex his optimum.3 Peripateticae sectae conditor Aristoteles in iis libris, quos de animalibus conscripsit, apium 4 examinum genera complura demonstrat, earumque alias 5 vastas sed glomerosas, [*](quot SA2: quod A1. ) [*](quid scripsi: quod A: quot S. ) [*](quot—optimum om. ac. ) [*](apium sive c: om. SAa. ) [*](aliaque SAac. a Son of Apollo and Cyrene, also said to have planted the first olive-tree. b Cea, or in Greek Ceos, an island, one of the Cyclades, near Cape Sunium. c A mountain in Attica near Athens. d Mythical king of Athens. )

v.2.p.432
easdemque nigras et hirsutas apes habent: alias [*]()minores quidem, sed aeque [*]()rotundas et fusci [*]()coloris horridique pili:

alias [*]()magis exiguas, nec tam rotundas, sed obesas tamen et latas, coloris meliusculi: nonnullas [*]()minimas gracilesque, et acuti alvi, ex aureolo varias atque leves: eiusque [*]()auctoritatem sequens Vergilius, maxime probat parvulas, oblongas, leves, nitidas, Ardentes auro, et paribus lita corpora guttis, moribus etiam placidis. Nam quanto grandior apis, atque etiam rotundior, tanto peior.

Si vero saevior, maxime pessima est. Sed tamen iracundia notae melioris apium facile delenitur [*]()assiduo interventu eorum qui curant.[*]()Nam cum saepius tradantur,[*]()celerius mansuescunt, durantque si diligenter excultae sunt, in annos decem; nec ullum examen hanc [*]()aetatem potest excedere, quamvis in demor-tuarum locum quotannis pullos substituant. Nam fere decimo ad internecionem anno gens universa totius alvei consumitur.

Itaque ne hoc in toto fiat apiario, semper propaganda erit soboles, observandumque vere cum se nova profundent examina, ut excipiantur, et domiciliorum numerus augeatur. Nam saepe morbis intercipiuntur, quibus quemadmodum mederi oportet, suo loco dicetur. [*](alias Aac: alia S. ) [*](aeque ac: neque SA. ) [*](fusci SA: infusci ac. ) [*](alia SA: alas a: alias c. ) [*](nonnullas ac: nonnulla SA. ) [*](eiusque ac: eius SA. ) [*](delenitur scripsi: delinitur ac: denitur SA. ) [*](curant ac: currant AS. ) [*](tractantur ac: tractatur SA. ) [*](hanc Aac: hac S. )

v.2.p.434

Interim per has notas, quas iam diximus, probatis apibus destinari debent pabulationes, eaeque sint secretissimae, et ut1 noster praecipit Maro, viduae 2 pecudibus, aprico et minime procelloso caeli statu: Quo neque sit ventis aditus; nam pabula venti Ferre domum prohibent: neque oves haedique petulci Floribus insultent, aut errans bucula campo Decutiat rorem, et surgentes atterat herbas.