Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Duobus tamen aut tribus mensibus acceptant conditiva cibaria, ceteris se ipsas pascunt seminibus agrestibus. Sed hoc suburbanis locis facere non possunt, quoniam intercipiuntur variis aucupum insidiis. Itaque clausae intra tectum pasci debent, nec in plano villae loco, nec in frigido: sed in edito fieri tabulatum oportet, quod aspiciat hibernum meridiem.
Eiusque parietes, ne iam dicta iteremus, ut in ornithone praecepimus, continuis cubilibus exeaventur: vel si non ita competit, paxillis adactis tabulae superponantur, quae vel loculamenta,[*]()quibus nidificcnt aves, vel fictilia columbaria recipiant, praepositis vestibulis, per quae ad cubilia [*](loculamenta c: locum lamenta SAa. a I.e. due south. )