Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Nec minus extrinsecus levigari parietes,[*]()maxime circa fenestram: et ea sit ita posita, ut maiore parte hiberni diei solem [*]()admittat, habeatque appositam satis amplam caveam retibus emunitam, quae excludat accipitres, et recipiat egredientes ad apricationem columbas, nec minus in agros emittat matrices, quae ovis vel pullis incubant, ne quasi gravi perpetuae custodiae servitio contristatae senescant.

Nam cum paulum circa aedificia volitaverint, exhilaratae re-creantur, et ad fetus suos vegetiores redeunt, propter quos ne longius quidem evagari aut fugere conantur. Vasa, quibus aqua praebetur, similia esse debent gallinariis, quae colla bibentium admittant, et cupientes lavari propter angustias non recipiant. Nam id facere eas nec ovis nec pullis, quibus plerumque incubant, expedit.