Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Sed si fastidiet cibum, totidem diebus minuere oportebit, quot iam farturae [*](est om. Sa. ) [*](saginantur edd.: salivatur codd. ) [*](haec(?) A: eae ac: ita S. ) [*](vitanda A2ac: crudanda SA1. ) [*](deposita cavea ac: -ae-ae SA. ) [*](volunt ac: colunt SA. ) [*](mulsea recente ac: multa regenti S: multa recentia A. )

v.2.p.360
processerint: ita tamen, ne tempus omne opimandi quintam et vicesimam lunam superveniat. Antiquissimum est autem maximam quamque avem lautioribus epulis destinare. Sic enim digna merces sequitur operam et impensam.

Hae eadem ratione palumbos columbosque cellares pinguissimos facere contingit: neque est tamen in columbis farciendis tantus reditus, quantus in educandis. Nam etiam horum possessio non abhorret a cura boni rustici. Sed id genus minore tutela pascitur longinquis regionibus, ubi liber egressus avibus permittitur: quoniam vel summis turribus, vel editissimis aedificiis assignatas sedes frequentant patentibus fenestris, per quas ad requirendos cibos evolitant.