Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Talibus autem maribus quinae singulis feminae comparantur.[*]()Nam Rhodii generis aut Medici propter gravitatem neque patres nimis salaces, nee fecundae matres: quae tamen ternae singulis maritantur. Et cum pauca ova posuerunt, inertes ad incubandum, multoque magis ad excludendum, [*](ravidi edd.: rabidi c: rubidi SA: rubicundi a. ) [*](paleae Aac: galeae S. ) [*](iubae om. A. ) [*](femina Aac: femini S. ) [*](mares SAac. ) [*](comparantur Aac: comparant S. )
Tanagrici plerumque Rhodiis[*]()et Medicis amplitudine pares, non multum moribus a vernaculis distant, sicut et Chalcidici. Omnium tamen horum generum nothi [*]()sunt optimi [*]()pulli, quos conceptos ex peregrinis maribus nostrates ediderunt. Nam et paternam speciem gerunt, et salacitatem fecunditatemque vernaculam retinent.