Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Gallinaceos mares nisi salacissimos habere non expedit. Atque in his quoque sicut in feminis, idem color, idemque numerus unguium, status altior quaeritur: sublimes, sanguineaeque, nec obliquae cristae: ravidi,[*]()vel nigrantes oculi: brevia et adunca rostra: maximae candidissimaeque aures: paleae [*]()ex rutilo albicantes, quae velut incanae barbae dependent: iubae [*]()deinde variae, vel ex auro flavae, per colla cervicesque in humeros diffusae:

tum lata et musculosa pectora, lacertosaeque similes bracchiis alae, tum procerissimae caudae, duplici ordine, singulis utrinque prominentibus pinnis inflexae: quinetiam vasta femina [*]()et frequenter horrentibus plumis hirta: robusta crura, nec longa, sed infestis velut sudibus nocenter armata.

Mares [*]()autem, quamvis non ad pugnam neque ad victoriae laudem prae-parentur, maxime tamen generosi probantur, ut sint elati, alacres, vigilaces, et ad saepius canendum prompti, nec qui facile terreantur: nam interdum resistere debent, et protegere coniugalem gregem: quin et attollentem minas serpentem, vel aliud noxium animal interficere.