Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Impedienda est itaque procacitas eius ampullaceo corio; quod cum in orbiculum formatum est, media pars eius rescinditur, et per excisam partem galli pes inseritur: eaque quasi compede cohibentur feri mores. Sed, ut proposui, iam de tutela generis universi praecipiam.

Gallinaria constitui debent parte villae, quae hibernum spectat orientem: iuncta sint ea fumo vel culinae, ut ad avem perveniat fumus, qui est huic [*](exclusi ac: excussit: excusi A. ) [*](Rhodiis ac: Hrodiis S: Hordiis A. ) [*](noti ac. ) [*](post optimi add. sunt SA. ) [*](pumiles Ac: pumileas S: humiles a. ) [*](probo tam c: .probatam Sa: -um A. ) [*](ac scripsi: nee codd. ) [*](rixose a: risose c: rixo SA. )

v.2.p.332
generi praecipue salutaris. Totius autem officinae, id est ornithonis, tres continuae extruuntur cellae, quarum, sicuti dixi, perpetua frons orienti [*]()sit obversa.

In ea deinde fronte exiguus detur unus omnino aditus mediae cellae; quae ipsa e tribus minima esse debet in altitudinem et quoquoversus pedes septem. In ea singuli[*]()dextro laevoque pariete aditus ad utramque cellam faciendi sunt, iuncti parieti, qui est intrantibus adversus. Huic autem focus applicetur tam longe, ut nec impediat prae-dictos aditus, et ab eo fumus perveniat in utramque cellam: eaeque longitudinis et altitudinis duodenos pedes habeant, nec plus latitudinis quam media.