Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Huius autem rei quasi primordium est, naturam loci contemplari, quo piscinas facere constitueris. Non enim omnibus litoribus omne genus piscium haberi potest. Limosa regio planum educat piscem, velut soleam, rhombum, passerem. Eadem quoque maxime idonea est conchyliis:[*]()purpurarum muricibus, tum concharum ostreis,[*]()pectunculis,
balanis, vel sphondylis.[*]()At arenosi gurgites planos quidem non pessime,[*]()sed [*](sestertium Aac: sestertiis S. ) [*](defertur SA: deferantur ac. ) [*](insulas ac: in insula SA. ) [*](mercatus a: mercatur SA. ) [*](precipere non potuerit ac: percipuerit ut SA. ) [*](conchiliis ac: conciliis SA. ) [*](Warmington: muricibus et ostreis, purpurarumque tum concharum prior. edd. ) [*](pectunculi, balani vel sphondili codd. ) [*](pessime a: spessime S: spissime A: proxime c. a Scipio Africanus Minor. b P. Servilius Vatia. c According to Pliny, IX. § 168, Sergius Orata established the first oyster-beds at Baiae near Naples. )
Atque ut litorum sic et fretorum differentias nosse oportet, ne nos alienigenae pisces decipiant. Non enim omni mari potest omnis esse, ut helops, qui Pamphilio profundo nec alio pascitur: ut Atlantico faber, qui et generosissimis piscibus adnumeratur, in nostro Gadium municipio eumque prisca consuetudine [*]()zeum appellamus: ut scarus, qui totius Asiae Graeciaeque litoribus Sicilia tenus frequentissimus exit, nunquam in Ligusticum, nec per Gallias enavit ad Hibericum mare.
Itaque ne si capti quidem perferantur in nostra vivaria, diuturni queant possideri. Sola ex pretiosis piscibus muraena, quamvis Tartesii Carpathiique pelagi, quod est ultimum, vernacula,[*]()quovis hospes freto peregrinum mare sustinet. Sed iam de situ piscinarum dicendum est.
Stagnum censemus eximie optimum, quod sic positum est, ut insequens maris unda priorem submoveat, nec intra conseptum sinat remanere veterem. Namque id simillimum est pelago, quod agitatum ventis assidue renovatur, nec concalescere potest: quoniam gelidum ab imo fluctum revolvit in [*](consuetudine Aac: consuetudinem S. ) [*](vernacula c: vernaculo SAa. a Oblata melanurus. b Off the S. coast of Asia Minor. c Between Corsica and the Italian Riviera. d I.e. Gallia Cisalpina and Gallia Transalpina. e Between Spain and the Balearic Islands. )