Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Sed utcunque fabricatum est, si semper influente gurgite riget, habere [*]()debet specus iuxta solum, eorumque alios simplices, et rectos, quo secedant squamosi greges, alios in cochleam retortos, nec nimis spatiosos, in quibus muraenae delitescant; quamquam nonnullis commisceri eas cum alterius notae piscibus non placet: quia si rabie vexantur, quod huic generi velut canino solet accidere, saepissime persequuntur squamosos,

plurimosque mandendo consumunt; itineraque, si loci natura permittit, omni lateri piscinae dari convenit. Facilius enim vetus submovetur unda, cum quacunque parte fluctus urget, per adversam patet exitus. Hos autem meatus fieri censemus per imam consepti partem, si loci situs ita competit, ut in solo piscinae posita libella septem pedibus sublimius esse maris aequor ostendat: nam piscibus stagni haec in altitudinem gurgitis mensura abunde est. Nec dubium, quin quanto magis imo mari venit unda, tanto sit frigidior, quod est aptissimum nantibus.

Sin autem locus, ubi vivarium constituere censemus, pari libra cum aequore maris est, in pedes novem defodiatur piscina, et infra duos a[*]()summa parte cuniculis rivi perducantur; curandumque est, ut [*](exciditur ac: excitur SA. ) [*](haberi SAac. ) [*](a ac: ad SA. a Cf. Plautus, Rud. 4. 3. 5. )

v.2.p.410
largissime veniant, quoniam modus ille aquae iacentis infra libram maris non aliter exprimitur, quam si maior recentis freti vis incesserit.

Multi putant in eiusmodi stagnis longos [*]()piscibus recessus et flexuosos in lateribus specus esse fabricandos, quo sint opaciores aestuantibus latebrae. Sed si recens mare non semper stagnum permeat, id facere contrarium est. Nam eiusmodi receptacula nec facile novas admittunt aquas, et difficulter veteres emittunt: plusque nocet putris unda, quam prodest opacitas.

Debent tamen similes velut cellae parietibus ex-cavari, ut sint, quae protegant refugientes ardorem solis, et nihilominus facile, quam conceperint aquam, remittant. Verum meminisse oportebit, ut rivis, per quos exundat piscina, praefigantur [*]()aenei foraminibus exiguis cancelli, quibus impediatur fuga piscium. Si vero laxitas permittit, e litore scopulos, qui praecipue verbenis [*]()algae vestiuntur, non erit alienum per stagni spatia disponere, et quantum comminisci valet hominis ingenium, repracsentare faciem maris,