Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Magni enim aestimabat vetus illa Romuli et Numae rustica progenies, si urbanae vitae comparetur villatica, nulla parte copiarum defici. Quamobrem [*](festucae ac: fetu SA. ) [*](vivariis S: aviariis Aac. ) [*](consuevere libero om. SA. ) [*](dulcibus aquis marinos clauderent edd.: dulcibus aquibus a fluviatilis cludent SA: duabus aquis fluviales clauderent a: dulcibus aquis fluviales clauderent c. )
Mox istam curam sequens aetas abolevit, et lautitiae locupletum maria ipsa Neptunumque clauserunt, ut [*]()iam tum avorum [*]()memoria circumferretur Marcii Philippi velut urbanissimum, quod erat luxuriosi [*]()factum atque dictum. Nam is forte Casini cum apud hospitem cenaret, appositumque e vicino flumine lupum degustasset atque expuisset, improbum factum dicto prosecutus: Peream, inquit, nisi piscem putavi.
Hoc igitur periurium multorum subtiliorem fecit gulam, doctaque et erudita palata fastidire docuit fiuvialem lupum, nisi quem Tiberis adverso torrente defatigasset. Itaque Terentius Varro: Nullus est, inquit, hoc saeculo nebulo,[*]()ac minthon,[*]()qui non iam dicat, nihil sua interesse, utrum eiusmodi piscibus, an ranis frequens habeat vivarium.
Ac tamen iisdem temporibus, quibus hanc memorabat Varro luxuriem, maxime laudabatur severitas Catonis, qui nihilo minus et ipse tutor Luculli grandi aere [*](ut edd.: et ac: om. SA. ) [*](avorum ac: quorum SA. ) [*](luxuriosi scripsi: luxuriose SAa: luxuriosissime c. ) [*](nebulus ac: nebullus SA. ) [*](minthon ac: mintho SA. a The Lago di Piedi di Luco in Umbria. b The Lago Braeciano about 35 miles N.W. of Rome. c The Lago di Bolseno about 70 miles N.W. of Rome. d The Lago di Vico near Viturbo about 45 miles N.W. of Rome. )
Sed quoniam sic mores occalluere, non ut haec usitata, verum ut maxime laudabilia et honesta iudicarentur,nos quoque ne videamur tot seculorum seri castigatores, hunc etiam quaestum villaticum patrisfamilias demonstrabimus. Qui sive insulas,[*]()sive maritimos agros mercatus,[*]()propter exilitatem soli, quae plerumque litori vicina est, fructus terrae percipere non poterit,[*]()ex mari reditum constituat.