Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

puram superficiem. Media rursus terrena pars esse debet, ut colocasiis conseratur, aliisque familiaribus aquae [*]()viridibus, quae inopacant avium receptacula. Sunt enim quibus cordi est vel in silvulis tamaricum, aut scirporum frutectis immorari. Nec ob hanc tamen causam totus locus silvulis occupetur, sed ut dixi, per circuitum vacet, ut sine impedimento, cum apricitate [*]()diei gestiunt aves, nandi velocitate concertent.

Nam quemadmodum desiderant esse quo [*]()irrepant, et ubi delitescentibus fluvialibus [*]()animalibus insidientur, ita offenduntur, si non sunt libera spatia, qua permeent. Extra lacum deinde per vicenos undique [*]()pedes gramine ripae vestiantur: sintque post hunc agri modum circa maceriam lapide fabricata et expolita tectoriis pedalia in quadratum cubilia, quibus innidificent aves: eaque contegantur intersitis buxeis aut myrteis fruticibus, qui non excedant altitudinem parietum.

Statim deinde perpetuus canaliculus humi de-pressus construatur, per quem quotidie mixti cum aqua cibi decurrant: sic enim pabulatur [*]()id genus avium. Gratissima est esca terrestris leguminis panicum et milium, necnon et hordeum: sed ubi copia est, etiam glans ac vinacea praebentur. Aquatilis autem cibi si sit facultas, datur cammarus, et [*](atque SAac. ) [*](apricitate ac: apricitatem SA. ) [*](quo edd.: qui codd. ) [*](fluvialibus SA: fluviaticis ac. ) [*](undique ac: undequi SA. ) [*](pabulatur Aac: ambulatur S. a Nelumbium speciosum, a plant of the lily kind which grows in the lakes and marshes of Egypt. )

v.2.p.400
rivalis alecula, vel si qua sunt incrementi parvi fluviorum animalia.

Tempora concubitus eadem quae ceterae silvestres alites observant Martii, sequentisque mensis: per quos festucae [*]()surculique in vivariis [*]()passim spargendi sunt, ut colligere possint aves, quibus nidos construant. Sed antiquissimum est, cum quis nessotrophion constituere volet, ut praedictarum avium circa paludes, in quibus plerumque fetant, ova colligat, et cohortalibus gallinis subiciat. Sic enim excussi educatique pulli deponunt ingenia silvestria, clausique vivariis haud dubitanter progenerant. Nam si modo captas aves, quae consuevere libero [*]()victu, custodiae tradere velis, parere cunctantur in servitute. Sed de tutela nantium volucrum satis dictum est.

Verum opportune, dum meminimus aquatilium animalium, ad curam pervenimus piscium, quorum reditum quamvis alienissimum agricultoribus putem (quid enim tam contrarium est, quam terrenum fluido?), tamen non omittam: nam et harum studia rerum maiores nostri celebraverunt, adeo quidem, ut etiam dulcibus aquis marinos clauderent 4 pisces, atque eadem cura mugilem scarumque 5 nutrirent, qua nunc muraena et lupus educatur.