Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Sunt qui hordeum maceratum incubantibus apponant, nec patiantur matrices saepius nidum relinquere. Deinde pullis excusis primis quinque diebus polentam vel maceratum far,[*]()sicut pavonibus obiciunt. Non-nulli etiam viride nasturtium consectum minutatim cum aqua praebent, eaque eis est esca iucundissima.[*]()Mox ubi quattuor mensium facti sunt, farturae maximus quisque destinatur, quoniam tenera aetas praecipue habetur ad hanc rem aptissima: et est facilis harum avium sagina:[*]()nam praeter polentam et pollinem ter die nihil sane aliud dari necesse est, dummodo large bibendi potestas fiat, nec vagandi facultas detur, sintque calido et tenebricoso loco:

quae[*]()res ad creandas adipes multum conferunt. Hoc modo duobus mensibus pinguescunt etiam [*](crassissimum SA: gratissimum ac. ) [*](quodque edd.: quoque codd. ) [*](maceratum far ac: carata fari S: caratam farris A. ) [*]( iocundissima ac: iucundissimum SA. ) [*]( sagina c: saginam SAa. ) [*]( tenebricoso loco quae Ac: tenebroso a: tenebricosolo quoque S. )

v.2.p.396
maiores. Nam tenerrima pullities[*]()saepe XL diebus opima [*]()redditur.

Nessotrophii cura similis, sed maior impensa est. Nam clausae pascuntur anates, querquedulae, boscides, phalerides,3 similesque volucres, quae stagna et paludes rimantur. Locus planus eligitur, isque munitur sublimiter pedum quindecim maceria: deinde clatris superpositis, vel grandi macula retibus contegitur, ne aut evolandi sit potestas domesticis avibus, aut aquilis vel accipitribus involandi. Sed ea tota maceries opere tectorio levigatur extra intraque,