Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
ne feles, aut viverra perrepat. Media [*]()deinde parte nessotrophii lacus defoditur in duos pedes altitudinis, spatiumque longitudini[*]()datur et latitudini quantum loci [*]()conditio permittit.
Ora lacus ne corrumpantur violentia restagnantis undae, quae semper induere debet, opere signino consternuntur, eaque non in gradus oportet erigi, sed paulatim clivo subsidere, ut tamquam e litore descendatur in aquam. Solum autem stagni per circuitum, quod sit instar modi totius duarum partium, lapidibus inculcatis ac [*]()tectorio muniendum est, ne possit herbas evomere, praebeatque nantibus aquae [*]() [*](pinguescunt etiam maiores. Nam tenerrima pullities Schneider: pinguescunt etiam patriminam pullities SA: pinguescunt etiam propter nimiam pullutiem (pollicicm c) a. ) [*](opima edd.: optima codd. ) [*](phalerides edd.: plargides S: philagrides ac: om. A. ) [*](media ac: medio SA. ) [*](longitudini edd.: longitudinis codd. ) [*](loci ac: locis SA. ) [*](ac ac: ad SA. ) [*](ad quam a aquae c: aquam S: ad aquam A. a The text of this passage is undoubtedly corrupt. Schneider's restoration certainly gives the right sense, since )
puram superficiem. Media rursus terrena pars esse debet, ut colocasiis conseratur, aliisque familiaribus aquae [*]()viridibus, quae inopacant avium receptacula. Sunt enim quibus cordi est vel in silvulis tamaricum, aut scirporum frutectis immorari. Nec ob hanc tamen causam totus locus silvulis occupetur, sed ut dixi, per circuitum vacet, ut sine impedimento, cum apricitate [*]()diei gestiunt aves, nandi velocitate concertent.