Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Sed custodiri debet, ut ovis subiciantur herbae urticarum, quo quasi remedio medicantur, ne noceri possit excusis [*]()anserculis, quos enecant urticae, si teneros pupugerint. Pullis autem formandis excudendisque triginta diebus opus est, cum sunt frigora: nam tepidis XXV satis est. Saepius tamen anser trigesimo die nascitur.

Atque is dum exiguus est, decem primis diebus pascitur in hara clausus [*]()cum matre: postea cum serenitas permittit, producitur in prata, et ad piscinas. Cavendumque est, ne aut aculeis urticae compungatur, aut esuriens mittatur in pascuum: sed ante concisis intubis vel lactucae foliis saturetur. Nam si est adhuc parum firmus indigens ciborum pervenit in pascuum, fruticibus aut solidi-oribus herbis obluctatur ita pertinaciter, ut collum abrumpat. Milium quoque aut etiam triticum mixtum cum aqua recte praebetur. Atque ubi paulum se confirmavit, in gregem coaequalium compellitur, et hordeo alitur: quod et matricibus praebere non inutile est.

Pullos autem non expedit plures in singulas haras quam vicenos adici; nec rursus omnino cum maioribus includi, quoniam vali- [*](excusis edd.: excussis codd. ) [*](clausus ac: clausum SA. )

v.2.p.394
dior enecat infirmum. Cellas, in quibus incubitant, siccissimas esse oportet, substratasque habere paleas: vel si eae non sunt, crassissimum [*]()quodque [*]()faenum. Cetera eadem, quae in aliis generibus pullorum servanda sunt, ne coluber, ne vipera, felesque, aut etiam mustela possit aspirare: quae fere pernicies ad internecionem prosternunt teneros.