Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Omnia autem pecudi larga praebenda sunt alimenta. Nam vel exiguus numerus, cum pabulo satiatur, plus domino reddit, quam maximus grex, si senserit penuriam. Sequeris autem novalia non solum herbida, sed quae plerumque vidua sunt spinis; utamur [*]()enim saepius auctoritate divini carminis: Si tibi lanitium curae est, primum aspera silva Lappaeque tribulique absint; [*](porrectã S: profectam A. ) [*](obligant SAac. ) [*](sit S: om. AB. ) [*](aestuanti Richter: aestivandi prior. edd. ) [*](filicibus Se: felicibus Aa. ) [*](plurius SAR. ) [*](sint quala Gesner: sint quola SAac. ) [*](utamur ac: utantur c: utam S1A: utar S2. )

v.2.p.244