Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Atque haec fere communia sunt in comparandis ovibus. Illa etiam tuendis: humilia facere stabula, sed in longitudinem potius quam in latitudinem porrecta,[*]()ut simul et hieme calida sint, nec angustiae fetus oblidant.[*]()Ea poni debent contra medium diem: namque id pecus, quamvis ex omnibus animalibus sit [*]()vestitissimum, frigoris tamen impatientissimum est, nec minus aestivi vaporis. Itaque cohors clausa sublimi macerie praeponi vestibulo debet, ut sit in eam tutus exitus aestuanti;[*]()deturque opera, ne quis humor consistat, ut semper quam aridissimis filicibus [*]()vel culmis stabula constrata sint, quo purius [*]()et mollius incubent foetae, sintque illa [*]()mundissima, neque earum valetudo, ' quae praecipue custodienda est, infestetur uligine.