Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
quoniam ea res, ut ait idem, scabras oves reddit, cum tonsis illotus [*]()adhaesit Sudor, et hirsuti secuerunt corpora vepres: tum etiam quotidie minuitur lanae fructus,[*]()quae quanto prolixior in pecore concrescit, tanto magis obnoxia[*]()est rubis, quibus velut hamis inuncata pascentium tergoribus avellitur. Molle vero pecus etiam velamen, quo protegitur, amittit,[*]()atque id non parvo sumptu reparatur.