Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Tum qui sequitur gregem circumspectus ac vigilans (id quod omnibus et omnium quadrupedum custodibus praecipitia) magna clementia moderetur; idemque [*]()propior [*]()quia[*]()silent, et in agendis recipiendisque ovibus adclamatione ac baculo minetur: nec unquam telum emittat in eas: neque ab his longius recedat: nec aut recubet,[*]()aut considat. Nam nisi procedit, stare debet, quandoquidem [*](ad om. SAac. ) [*](in pabula S: pabulo AR. ) [*](glaudigine S: glaudinem A. ) [*](ventem quae S1A1: ventrem S2. ) [*](die Ursinus: ei SA R. ) [*](-que add. ed. pr. ) [*](proprior SAR. ) [*](-que SAR. ) [*](recavet SAR. a Vergil, Georg. III, 336 f. b The text here gives no satisfactory sense and is certainly corrupt. The MS. reading proprior is meaningless and propior )

v.2.p.256
custodis officium sublimem celsissimamque oculorum veluti speculam desiderat, ut neque tardiores et gravidas, dum cunctantur,[*]()neque agiles et fetas, dum procurrunt, separari [*]()a ceteris sinat; ne fur, aut bestia [*]()hallucinantem pastorem decipiat. Sed haec communia fere sunt in omni pecore ovillo. Nunc quae sunt generosi propria dicemus.

Graecum pecus, quod plerique Tarentinum vocant, nisi cum domini praesentia est, vix expedit haberi: siquidem et curam et cibum maiorem desiderat. Nam cum sit universum genus lanigerum ceteris pecudibus mollius, tum ex omnibus Tarentinum est mollissimum, quod nullam domini aut magistrorum ineptiam sustinet, multoque minus avaritiam;

nec aestus, nec frigoris patiens. Raro foris, plerumque domi alitur, et est avidissimum cibi; cui si quid [*]()detrahitur fraude villici,[*]()clades sequitur gregem. Singula capita per hiemem recte pascuntur ad praesepia tribus hordei vel fresae cum suis valvulis fabae, aut cicerculae quattuor sextariis, ita ut et aridam frondem praebeas,[*]()aut siccam vel viridem medicam cytisumve, tum etiam cordi faeni septena pondo, aut leguminum paleas adfatim.

Minimus agnis vendundis in hac pecude, nec ullus lactis reditus haberi potest. Nam et qui submovcri debent,[*]()paucissimos post dies quam editi sunt, immaturi fere [*](cunctantur a: cunctatur SAc. ) [*](separare SAR. ) [*](bestias A: bestius S. ) [*](si quid S: om. AR. ) [*](vilici Sa: vilicis Ac. ) [*](praebeat SAR. ) [*](debet SAac. )

v.2.p.258
mactantur; orbaeque natis [*]()suis matres alienae soboli praebent ubera: quippe singuli agni binis nutricibus submittuntur, nec quicquam subtrahi submissis expedit, quo saturior lactis agnus celeriter confirmetur, et parta nutrici consociata minus laboret in educatione fetus sui. Quam ob causam diligenti cura servandum est, ut et suis quotidie matribus et alienis non amantibus agni subrumentur.

Plures autem in eiusmodi gregibus quam in hirtis masculos enutrirc oportet. Nam prius quam feminas inire possint mares castrati, cum bimatum expleverunt,[*]()enecantur, et pelles eorum propter pulchritudinem lanae maiore pretio quam alia vellera mercantibus traduntur. Liberis autem campis et omni[*]()surculo ruboque vacantibus ovem Graecam pascere meminerimus, ne, ut supra dixi, et lana carpatur et tegumen.