Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
At contra penuriae [*](area SAac. ) [*](satisque S: statimque A1ac. ) [*](coeperint A: ceperunt S. ) [*](medimedicatum S: medicatum A. ) [*]( navalibus SA. ) [*](condiscant c: -at SAa. ) [*](aut S: ut Aac. ) [*](gratio S1A: ratio S2. ) [*](velut aquae ac Lundström: vel atquae ac S: vel atq; A Eae. )
Cytiso quoque et sativa vicia [*]()pulcherrime pascuntur. Necessariae tamen, ubi cetera defecerunt, etiam ex leguminibus paleae. Nam per se hordeum, vel fresa cum faba cicercula sumptuosior est, quam ut suburbanis regionibus salubri pretio [*]()possit praeberi: sed sicubi vilitas [*]()permittit,[*]()haud dubie [*]()sunt optima.
De temporibus autem pascendi, et ad [*]()aquam ducendi per aestatem non aliter sentio, quam ut prodidit Maro: Luciferi primo cum sidere frigida rura Carpamus, dum mane novum, dum gramina canent, Et ros in tenera pecori gratissimus herba, Inde, ubi quarta sitim caeli collegerit hora, Ad puteos, aut alta greges ad stagna --- perducamus, medioque die, ut idem, ad vallem, Sicubi magna Iovis antiquo robore quercus Ingentes tendit ramos, aut sicubi nigrum, Ilicibus crebris sacra nemus accubat umbra.
Rursus deinde iam mitigato vapore compellamus [*](fragino SA. ) [*](vicia A: vitia Sac. ) [*](potio SAac. ) [*](si cubilitas SA. ) [*](permittit S: mittit AR. ) [*](dubie S: dubium Aac. ) [*](ad om. SAR. )