Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Nec tamen ea minus sedulam curam foris, quia [*]()non quotidie procedit in pascua, sed maiorem [*]()domesticam postulat. Nam saepius detegenda et refrigeranda est: saepius eius lana diducenda, vinoque et oleo insuccanda, nonnunquam etiam tota est eluenda, si diei permittit apricitas: idque ter anno fieri sat est. Stabula vero frequenter everrenda et purganda, humorque omnis urinae deverrendus est, qui commodissime siccatur perpetratis tabulis, quibus ovilia consternuntur, ut grex supercubet.

Nec tantum caeno aut stercore, sed [*](nates SA: nate ac. ) [*](expleverunt A2a: expleverint c: expluerunt SA1. ) [*](omnis SA. ) [*](quia addidi. ) [*]( maiorem ed. pr.: maioris SAac. )

v.2.p.260
exitiosis quoque serpentibus tecta liberentur: quod ut fiat, Disce et odoratam stabulis incendere cedrum, Galbaneoque agitare graves nidore chelydros. Saepe sub immotis praesepibus, aut mala tactu, Vipera delituit, caelumque exterrita fugit: Aut tecto assuetus coluber. Quare, ut idem iubet: cape robora, pastor, Tollentemque minas, et sibila colla tumentem Deice. Vel ne istud cum periculo facere necesse sit, muliebres capillos,[*]()aut cervina saepius ure cornua, quorum odor maxime non patitur stabulis praedictam pestem consistere.

Tonsurae certum tempus anni per omnes regiones servari non potest, quoniam nec ubique tarde, nec celeriter aestas ingruit: et est modus optimus considerare tempestates, quibus ovis neque frigus, si lanam detraxeris, neque aestum, si nondum detonderis,[*]()sentiat. Verum ea quandoque detonsa fuerit, ungi debet tali medicamine: succus excocti [*]()lupini, veterisque vini faex, et amurca pari mensura miscentur,

eoque liquamine tonsa ovis imbuitur,[*]()at que ubi per triduum dilibuto tergore medicamina [*]() [*](capillos S: capillus Aac. ) [*](detonseris c: detoderis S1: detonderis S2: detodoris A. ) [*](excocti S2: excoleti AR. ) [*](imbuitur A2R: inbitur S1: imbitur A1. ) [*](medicamina Ald.: media' SAR. a Galbanum was the resinous sap of an umbelliferous plant (Bubon galbanum) growing in Syria. )

v.2.p.262
perhibent, quarto die, si est vicinia maris, ad litus deducta mersatur: si minus, caelestis [*]()aqua sub dio [*]()salibus in hunc usum durata paulum decoquitur, eaque grex perluitur. Hoc modo curatum pecus toto anno scabrum fieri non posse Celsus affirmat: nec dubium est, quin etiam ob eam rem lana mollior atque prolixior renascatur.

Et quoniam censuimus cultum curamque recte valentium, nunc quemadmodum vitiis aut morbo laborantibus subveniundum sit, praecipiemus: quamquam pars haec exordii paene tota iam exhausta 3 est, cum de medicina maioris pecoris priore libro disputaremus. Quia 4 cum sit fere eadem corporis natura minorum maiorumque quadrupedum, paucae parvaeque morborum et remediorum differentiae possunt inveniri; quae tamen quantulaecunque sunt, non omittentur a nobis.