Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Agnus autem, cum est editus, erigi debet, atque uberibus admoveri, tum [*]()etiam eius diductum [*]()os pressis humectare papillis, ut condiscat maternum trahere alimentum. Sed prius quam hoc fiat, exiguum lactis emulgendum [*]()est, quod pastores colostrum vocant: ea nisi aliquatenus emittitur, nocet agno qui primo biduo [*]()quo natus est, cum matre claudatur, ut et ea partum suum foveat, et ille matrem agnoscere condiscat.
Mox deinde quamdiu non lascivit, obscuro et calido septo [*]()custodiatur; postea [*](senium S2: se nimiũ S1Ac. ) [*](incientis Ursinus: incipientis codd. ) [*](quando Richter: quanto prior, edd. ) [*](educat S: ducat Aa: duca c. ) [*](tum S: cum Aac. ) [*](diductum S: deAac. ) [*](emulgendus SAac. ) [*](primo biduo Heinsius; moviduo S1Ac. ) [*](septo Sa: septe Ac. )