Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Satisque [*]()est mane prius quam grex procedat in pascua; deinde etiam crepusculo redeuntibus saturis ovibus admiscere agnos. Qui cum firmi esse coeperint,[*]()pascendi sunt intra stabulum cytiso, vel medica,[*]()tum etiam furfuribus, aut, si permittat annona, farina hordei vel ervi: deinde, ubi convalucrint, circa meridiem pratis aut novalibus [*]()villae continuis matres admovendae sunt, et septo emittendi agni, ut condiscant [*]()foris pasci.

De genere pabuli iam et ante diximus, et nunc eorum, quae omissa sunt, meminerimus, iucundis-simas herbas esse, quae aratro proscissis arvis nascantur; deinde quae pratis uligine carentibus; palustres silvestresque minime idoneas haberi. Nec tamen ulla sunt tam blanda pabula, aut[*]()etiam pascua, quorum gratia [*]()non exolescat usu continuo, nisi pecudum fastidio pastor occurrerit praebito sale, quod velut [*]()aquae ac pabuli condimentum per aestatem canalibus ligneis impositum, cum e pastu redierint oves, lambunt, atque eo sapore cupidinem bibendi pascendique concipiunt.