Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
tolerabiles, non submoverat. Quo magis etiam propter hos casus, nisi quae validissima [*]()non [*]()com- [*](et SAac. ) [*](ratione a: -em SA. ) [*](pastioni S: -e Aac. ) [*](minor ac: mino A: om. S. ) [*](quicumq; A. ) [*](ut S: om. Aac. ) [*](effectus Aac: effectu S. ) [*](eas oves Ald.: exe ovis S: ex eo vix Aac. ) [*](esse iS2: essem S1A. ) [*](validissimo SAac. ) [*](non Sa: anon A: anno c. )
refert. Nam vel sterile vel imbecillum est. Partus vero incientis [*]()pecoris non secus quam obstetricum more custodiri debet. Neque enim aliter hoc animal quam muliebris sexus enititur, saepiusque etiam, quando [*]()est omnis rationis ignarum, laborat in partu. Quare veterinariae medicinae prudens esse debet pecoris magister, ut, si res exigat, vel integrum conceptum, cum transversus haeret locis genitalibus, extrahat, vel ferro divisum citra matris perniciem partibus educat,[*]()quod Graeci vocant ἐμβρουλκῖαν.