Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Post feturam deinde longinquae regionis opilio villicus fere omnem sobolem pastioni [*]()reservat; suburbanae, teneros agnos, dum adhuc herbae sunt expertes, lanio tradit, quoniam et parvo sumptu devehuntur, et iis submotis, fructus lactis ex matribus non minor [*]()percipitur. Submitti tamen etiam in vicinia urbis quintum quemque [*]()oportebit. Nam vernaculum pecus peregrino longe est utilius:
nec committi debet, ut [*]()totus grex effetus [*]()senectute dominum destituat: cum praesertim boni pastoris vel prima cura sit annis omnibus in demortuarum vitiosarumque ovium locum totidem vel etiam plura capita substituere: quoniam saepe frigorum atque hiemis saevitia pastorem decipit, et eas oves [*]()interimit, quas ille tempore autumni ratus adhuc esse [*]()