Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Inter auctores fere constat, primum esse admissurae tempus vernum Parilibus,[*]()si sit ovis matura,[*]()sin vero [*]()feta, circa Iulium mensem. Prius tamen haud dubie probabilius,[*]()ut messem vindemia,[*]()fructum deinde vineaticum fetura pecoris excipiat, et totius autumni pabulo satiatus agnus ante maestitiam frigorum atque hiemis ieiunium confirmetur. Nam melior est autumnalis verno, sicut ait verissime Celsus; quia [*]()magis ad rem pertinet, ut ante aestivum quam hibernum solstitium convalescat: solusque ex omnibus bruma commode nascitur.