Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Post aequinoctium autumnale ita sunt arbores ablaqueandae, ut a superiore parte, si olea in clivo [*]()sit, incilia [*]()excitentur, quae ad codicem deducant aquam. Omnis deinde soboles, quae ex imo stirpe nata est, quotannis extirpanda est, ac tertio quoque fimo pabulandae sunt oleae. Atque eadem ratione stercorabitur olivetum, quam in secundo libro pro- [*](tangeri de SA: tangi debeat a: tangi de hac c. ) [*](bovis Gesner: scrobis SAac. ) [*](ne post arando om. SAac. ) [*](circumvenire SAac. ) [*](eberat S: deberat Aa: debeat c. ) [*](arbori SAac. ) [*](ita sic—adfert om. Sa. ) [*](arborem SA: arborum ac. ) [*](clivoso SAa. ) [*](incilia S: incilicia Aac. )

v.2.p.84

posui, si [*]()tamen segetibus prospicietur. At si ipsis tantummodo arboribus, satisfacient[*]()singulis stercoris caprini sex librae, vel [*]()stercoris sicci modii singuli, vel amurcae insulsae congius[*]()sufficient. Stercus autumno debet inici, ut permirtum hieme radices oleae calefaciat.[*]()Amurca minus [*]()valentibus infundenda est. Nam [*]()per hiemem, si vermes atque alia suberunt animalia, hoc medicamento necantur.

Plerumque etiam locis siccis et humidis arbores musco infestantur. Quem nisi ferramento eam [*]()raseris,[*]()nec fructum nec laetam frondem [*]()olea inducet. Quin etiam compluribus interpositis annis olivetum putandum est: nam veteris proverbii meminisse convenit, eum qui aret olivetum, rogare [*]()fructum; qui stercoret, exorare; qui caedat, cogere. Quod tamen satis erit octavo anno fecisse, ne fructuarii rami subinde amputentur.

Solent etiam quamvis laetae arbores fructum non afferre. Eas terebrari gallica terebra convenit, atque ita in foramen [*]()viridem taleam [*]()oleastri arcte immitti.[*]()Sic velut inita arbor fecundo semine [*](si om. SAac. ) [*](satisfaciant edd.: satis servari S: satis servaveri A: satis servaveris a: satis servaverimus c. ) [*](vel add. Schneider. ) [*](insulsae congius Schneider: in singulis condivis SAc: in singulis congiis a. ) [*](calefacit SAac. ) [*](minus ex Palladio add. Schneider. ) [*](Post nam add. eius SAac. ) [*](eam scripsi: ea SAac. ) [*](reseris SA: resccaveris ac. ) [*](laeta fronde SAac. ) [*](rigare SAac. ) [*]( formem SAac. ) [*]( viridam talem SA: viridem talem ac. ) [*]( partem dimitti Aac: parte dimitti S. )

v.2.p.86
fertilior extat. Sed [*]()haec ablaqueatione adiuvanda est amurcaque insulsa cum suilla vel nostra urina [*]()vetere, cuius utriusque modus servatur.[*]()Nam maximae arbori, ut tantundem aquae misceatur,[*]()urna abunde erit. Solent etiam vitio soli [*]()fructum oleae negare.[*]()Cui rei sic medebimur.