Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Altis gyris ablaqueabimus eas, deinde calcis pro magnitudine arboris plus minusve circumdabimus: sed minima arbor modium postulat. Hoc remedio si nihil fuerit effectum, ad praesidium insitionis confugiendum erit. Quemadmodum autem olea inserenda sit, postmodo dicemus. Non nunquam etiam in olea unus ramus ceteris aliquanto est laetior. Quem nisi recideris, tota arbor contristabitur. Ac de olivetis hactenus dixisse satis est. Superest ratio [*]()pomiferarum arborum, cui rei deinceps praecepta dabimus.

Modum pomarii, priusquam semina seras,8 circummunire 9 maceriis vel saepe vel fossa praecipio,10 nec solum pecori, sed et homini transitum negare, quoniam si saepius cacumina manu detracta aut a pecoribus praerosa sunt, in perpetuum semina incrementum capere nequeunt.

Generatim autem dis- [*](Post sed add. si SAac. ) [*](nostra urina: natura SAac. ) [*](servaturum SAac. ) [*](misceatur ac: misatur SA. ) [*](soli a: sol SAc. ) [*](negare S: nccare Aac. ) [*](ratio om. SAac. )

v.2.p.88
ponere arbores utile est, maxime ne [*]()etiam imbecilla a valentiore prematur, quia nec viribus nec magnitudine par est, imparique spatio temporis adolescit. Terra, quae vitibus apta est, etiam arboribus est utilis. Ante annum, quam seminare voles, scrobem fodies.[*]()Ita sole pluviisve [*]()macerabitur, et quod [*]()

positum est cito comprehendet.[*]()At si eodem anno et scrobem facere [*]()et arbores serere properabis,[*]()minime autem duos menses scrobes [*]()fodito, postea stramentis incensis calefacito; quos si latiores patentioresque feceris,[*]()laetiores uberioresque fructus percipies.