Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Tum subruta parte ima leviter pilam [*]()commovere, et suppositis virgis alligare, atque plantam transferre. Quae antequam deponatur,[*]()oportebit solum scrobis confodere [*]()bidentibus: deinde terram aratro subactam, si tamen pinguior erit summa humus, immittere,[*]()et ita seminibus substernere, et si [*]()consistet [*]()in scrobibus aqua, ea omnis haurienda est, antequam [*]()demittantur arbores. Deinde ingerendi minuti lapides vel glarea mixta pingui solo, depositisque seminibus latera scrobis circumcidenda, et aliquid stercoris interponendum.

Quod si cum sua terra plantam [*]()transferre [*]()non convenit, tum optimum est omni fronde privare truncum, atque levatis plagis caenoque [*]()et cinere oblitis,[*]()in [*]()scrobem vel sulcum deponere. Truncus autem aptior translationi est,[*]()qui bracchii crassitudinem habet. Poterit etiam longe maioris incrementi et robustioris transferri. Quem ita convenit poni, ut, si non periculum a pecore habeat, exiguus admodum supra scrobem emineat: laetius enim frondet. Si tamen incursus pecoris aliter vitari non poterit, celsior [*]()truncus constituetur, ut sit [*](constrictae terrae SAac ) [*](pilam SAac. ) [*](deponantur SAac. ) [*](confodere scripsi: copia fodere SAac. ) [*](mittere SAac. ) [*](si a: sic SAc. ) [*](constet SAac. ) [*](nusquam SAa: nunquam c. ) [*](plantam SAac. ) [*](transferre om. SAac. ) [*](caenoque S: cinoque A: acinoque ac. ) [*](obrutis SAac. ) [*]( in om. SAac. ) [*](truncus autem aptior translationi est Gesner: truncos gratus autem maturis SAac. ) [*](depressior codex Goesianus. )

v.2.p.82

innoxius ab iniuria pecorum. Atque etiam rigandae sunt plantae, cum siccitates incesserunt, nec nisi post biennium ferro tangendae.[*]()Ac primo surculari debent, ita ut simplex stilus altitudinem maximi bovis[*]()excedat; deinde arando ne [*]()coxam bos, aliamve partem corporis offendat, optimum est etiam constitutas plantas circummunire [*]()caveis. Deinde constitutum iam et maturum olivetum in duas partes dividere, quae alternis annis fructu induantur. Neque enim olea continuo biennio uberat. [*]()

Cum subiectus ager consitus non est, arbor [*]()coliculum agit: cum seminibus repletur, fructum affert; ita sic divisum olivetum omnibus annis aequalem reditum adfert.[*]()Sed id minime bis anno arari debet: et bidentibus alte circumfodiri. Nam post solstitium cum terra aestibus hiat, curandum est, ne per rimas sol ad radices arborum [*]()penetret.